monumenta.ch > Hieronymus > Psalmi, 103 > sectio 18 > ad Corinthios I, 13 > sectio 3 > uwbM.p.th.f.68.301 > csg75.468 > sectio 15 > bnf9389.341 > sectio 20 > 134 > bnf10439.120 v > sectio 1 > bnf10439.31 r > 47 v > sectio 10 > sectio 19 > sectio 23 > sluMscr.Dresd.A.145.b.36 > uwbM.p.th.f.12.9 > sectio 24 > sectio 15 > Psalmi, 10 > sectio 89 > Psalmi, 117 > sectio 72

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Commentarii, in Amos, 2, 5, 72
Ieiuno bis in sabbato: decimas do omnium quae possideo. Ex hoc enim ipso quod diem Domini desiderant, et non pertimescunt, digni supplicio iudicantur, quia nullus hominum absque peccato est, et astra immunda sunt coram eo . Et conclusit omnia sub peccato, ut omnium misereretur . Cum igitur nemo possit de Dei iudicare iudicio, et de otioso quoque verbo reddituri simus rationem : et Iob quotidie pro filiis suis obtulerit hostias, ne quid forte perversum contra Dominum cogitarent , quae temeritas est audire cum Corinthiis: Sine nobis regnatis : atque utinam regnaretis, ut et nos vobiscum regnaremus . Certe si eos etiam propria conscientia non remorderet, debuerant imitari Paulum dicentem: Quis scandalizatur, et ego non uror ? et pro omnibus esse solliciti, ne, quasi amatores sui, ut ipsi regnent, aliorum tormenta desiderarent : quomodo si quis velit capi patriam suam urbemque subverti, ut solus amicitia victorum perfruatur. Solemus in angustiis et tribulationibus dicere: utinam mihi liceat exire de corpore, et saeculi huius miseriis liberari, nescientes quia quamdiu in hac carne versamur, habemus locum poenitentiae: si autem recesserimus, audiemus illud Prophetae: In inferno autem quis confitebitur tibi ? Ista est saeculi tristitia, quae ducit ad mortem, qua Apostolus non vult perire eum qui cum uxore patris fuerat fornicatus , qua et Iudas periit infelix, qui abundantiori absorptus tristitia, proditioni homicidium copulavit , et homicidium omnibus peius homicidiis: ut ubi putabat remedium, et mortem suspendii finem malorum, ibi leonem et ursum et colubrum reperiret.